- SUMINATA
- SUMINATAapud Lamprid. in Alexandro, c. 22. Tunc ille --- iussit ne quis suminatam occideret, ne quis lactantem, ne quis vaccam, ne quis damalionem: Casaubono est (lectione hâc retentâ) saginata; quomodo accepisse vocem sumen recentiores Latinos certum est, pro pinguedine scil. arte quaesita. Salmasio vero scrofa, sicut lactans pro lactens, tener porculus, quantum enim interest inter vaccam et damalionem in bucerino genere, tantum inter suminatam et lactantem, in genere porcino, ut ex verbis Lampridii liquet. Est nempe sumen proprie fetae suis mamma lacte plena. Vide utrumque Not. ad l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.